- QUINQUENNALES Ludi
- QUINQUENNALES Ludiin honorem Homeri a Chiis olim editi sunt, exactô quôlibet quadrienniô, quibus Rhapsodorum agonem clebrabant, cum scarificiis et nummis eam in rem percussis. In nummis autem ΩΜΗΡΟΞ est sedens barbatus, diademate redimitus et plectrum manutenens: in aversa parte ΧΙΩΝ nomen, et Sphinx, notissimum eorum insigne. Etiam ex Hipparchi instituto, Athenis mos erat, καθ᾿ ἑκάςτην Πενταετηρίδα τȏυ Παναθηναίων, Quinquennali Panathenaeorum festo, solius Homeri carmina ῤαψῳδεῖςθαι, Lycurgus Orat. contra Leocratem. Occurrunt porro Quinquennales Ludi, apud Spartian. in Hadriano c. 19. Vide supra Pialia. De Quinquennalibus et Ludis Neapoli actis, quae indigitat Papinius, l. 2. Sylv. 2. v. 6.Huc me post patrii laetum quinquennia lustri etc.Vide Interpretes; iisque adde Petrum Fabrum, Agonist. p. 645. et Marcellum Donatum ad Suetonii Augustum, c. 18. Sacra certe fuerunt illa, et Musica: quem agonem Strabo ἐνάμιλλον τοῖς ἐπιφανεςτάτοις τȏυ κατὰ τὴν Ε῾λλάδα; conferendum cum quolibet clarissimo certamine eorum, quae in Graecia celebrantur, dicit, l. 5. Aliud certamen Quinquennale, cui proprium nomen Πενταετηρικὸς ἀ γὼν, memoratur Plutarcho, in Aristide, ubi, pompam horum ludorum sigillatim recensens, inter alia ibi fuisse ait currus plenos myrti et coronamentorum. Quo referas etiam Quinquennales Coetus, quos Plinius, Traiano scribens, Traianos appellariposse, ait l. 10. Ep. 79. etc. De quibus omnibus vide Car. Paschalium, Coronar. l. 6. c. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.